Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 5.5.1 | Cic. Fam. 5.5.3 (English) | >>Cic. Fam. 5.6.1 |
5.5.2
ego si abs te summa officia desiderem mirum nemini videri debeat . omnia enim a me in te profecta sunt , quae
ad tuum commodum , quae ad honorem , quae ad dignitatem pertinerent . pro his rebus nullam mihi abs te relatam esse gratiam tu es optimus testis , contra etiam esse aliquid abs
te profectum ex multis audivi ; nam 'comperisse ' me non
audeo dicere , ne forte id ipsum verbum ponam , quod abs te aiunt falso in me solere conferri . sed ea , quae ad me delata sunt , malo te ex Pomponio , cui non minus molesta
fuerunt , quam ex meis litteris cognoscere . meus in te animus quam singulari officio fuerit , et senatus et p . R . testis est ; tu quam gratus erga me fueris , ipse existimare
potes ; quantum mihi debeas , ceteri .existimant .
5.5.3
ego quae tua causa antea feci , voluntate sum adductus posteaque
constantia ; sed reliqua , mihi crede , multo maius meum studium maioremque gravitatem et laborem desiderant . quae ego si non profundere ac perdere videbor , omnibus meis viribus sustinebo ; sin autem ingrata esse sentiam , non committam ut tibi ipsi insanire videar . ea quae sint et
cuius modi , poteris ex Pomponio cognoscere . atque ipsum tibi Pomponium ita commendo , ut , quamquam ipsius causa
confido ' te facturum esse omnia , tamen abs te hoc petam , ut , si quid in te residet amoris erga me , id omne in Pomponi negotio ostendas . hoc mihi nihil gratius facere potes .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 5.5.1 | Cic. Fam. 5.5.3 (English) | >>Cic. Fam. 5.6.1 |